SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 147 | Next

Hoar, George Frisbie, 1826-1904

"Autobiography of Seventy Years, Vol. 1-2"

The words
enclosed in brackets are those which are on her gravestone."
"Si quis piorum manibus locus; si, ut sapientibus placet, non
cum corpore exstinguunter magnae animae; (placide quescas, nosque,
domum tuam, ab tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas
est: admiratione te potius, temporalibus laudibus, et, si natura
suppedit, similitudine decoremus.) Is verus honos, ea conjunctissimi
cujusque pietas. Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic
patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque
ejus secum revlvant; famamque ac figuram animi magis quam
corporis complectantur: non quia intercedendum putem imaginibus,
quae marmore aut aere finguntur, sed ut vultus hominum, ita simulacra
vultus imbecilla ne mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam
tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis
ipse moribus posis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati
sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate
temporum, fama rerum. Nam multos veterum, velut inglorios et
ignobiles oblivio obruet: Agricola posteritati narratus et
superstes erit.


Pages:
135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159